- PLUTARGHUS Chaeronensis
- PLUTARGHUS ChaeronensisPhiliosophus, Historicus et Orator, foloruit sub Nerva, Traiano et Adriano Imperatorib. Discipul. Ammonii fuit primum, dein in Graecia et Aegypto, eruditos adiit, ubique exactissime omnibus annotatis. Exin Romam profectus, magno ibi in pretio fuit. Nam et Traiano innotuit, cui libros Apophthegmatum dedicavit vir eruditissimus, et ab eo etiam in Illyricum missus est Consulari potestate, criptumque omnibus Illyricis magistratibus, ut absque eonihil agerent. Reversus in partriam, ibi obiit, postquam Praetor vel Archon Cheroneae fuisset: sub Antomno Pio. Scripsit quoque vitas virorum, apud Roman. et Graecos illusrium, etc. Elogia eius apud veteres per multa habemus. Quale quod Tauro, apud Agellium, dicatur vir doctissimus, ac prudentissimus; et ipsi Agellio, homo in disciplinis gravi auctoritate. Himerio Sophistae Bithyno, in laudatione filii Rusini. θειότατος Eunapio, praefatione operis de vitis Sophistarum, θεσπέςιος item τῆς φιλοςοφίας ἁπάσης Α᾿φροδὶτη καὶ λύρα. Fertur quoque Theodorus Gaza rogatus, si necesie foret libros in mare dare praecipites, quem postremo esset demersurus, respondisse, Plutarchum. Plura de eo apud Rualdum et Vossium videnda, l. 2. de Histor. Graec. c. 10. De moribus suis ipsa scripsit ipse, l. de superstitione: Ε῎γωγ᾿ οὖν ἂν ἐθέλοιμι μᾶλλον ἀνθρώπους λέγειν περὶ ἐμοῦ, μήτε γεγονέναι, τὸ παράπαν, μηδὲ εἶναι Πλούταρχον, ἢ λέγειν ὅτι Πλούταρχός ἐςτιν ἄνθρωπος ἀβέβαιος, εὐμετάβολος, εὐ χερὴς πρὸς ὀργὴν, ἐπὶ τοῖς τυχοῦςι τιμωρητικὸς, μικρόλυπος. Fuit et Plutarchus Iun. Item alius a secretis Iustiniano Imper. huius vitam condidit. Ioh. Rualdus, in vita Plut. Photius, cod. 245. 259. 169. Voss. l. 2. c. 10. de Hist. Graec. De variis Plutarchis vide Ionsium, de Script. hist. philosoph. l. 3. c. 6. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.